Hľadaný výraz: Mt 9,27-31; Mt 20,29-34; Mk 10,46-52; Lk 18,35-43, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “ Miserere nostri, fili David! ”. 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “ Creditis quia possum hoc facere? ”. Dicunt ei: “Utique, Domine”. 29 Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis”. 30 Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”. 31 Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa.

29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. 30 Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”. 31 Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”. 32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “ Quid vultis, ut faciam vobis?”. 33 Dicunt illi: “ Domine, ut aperiantur oculi nostri ”. 34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.

46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. 47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”. 48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”. 49 Et stans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “ Animaequior esto. Surge, vocat te ”. 50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. 51 Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibi faciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”. 52 Et Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.

35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. 36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”. 38 Et clamavit dicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”. 39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”. 40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum: 41 “ Quid tibi vis faciam? ”. At ille dixit: “ Domine, ut videam ”. 42 Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides tua te salvum fecit ”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

1

mail   print   facebook   twitter